BASILIDIANI Haeretici

BASILIDIANI Haeretici
BASILIDIANI Haeretici
a Basilide praefato nomen adepti, Sacro-Sanctô Dei nomine tetragrammatô inter alia gravissime abusi, multa in illo mysteria iactabant se reperire, quae tamen clam habebant et involucrô septem vocalium Graecarum ΑΕΗΙΟΥΩ, varie inter se permutatarum et decies repetitarum, tenebant involuta; uti docet ex quinque Inscriptionibus Graecis, quae hodieque Mileti, vulgo Palarcho exstant, Iac. Sponius, Earum omnium, exceptô nomine praefatô, quod quinquies in fronte totidem Inscr. variatum exstat, idem tenor:
ΑΓΙΕ
ΦΥΛΑΞΟΝ
ΤΗΝ ΠΟΛΙΝ
ΜΙΛΗΞΙΩΝ
ΚΑΙ ΠΑΝΤΑΞ
ΤΟΥΞ ΚΑΤΟΙ
ΚΟΥΝΤΑΞ.
h. e. Iohova sancte conserva urbem Miletum, et omnes incolentes eam. Infra scriptum est,
ΑΠΧΑΓΓΕΛΟΙ ΦΥΛΑΞΞΕΤΑΙ
Η ΠΟΛΙΞ ΜΙΛΗΞΙωΝ
ΚΑΙ ΠΑΝΤΕΞ ΟΙΚΑΤ.
i. e. ô Archangelit, sit salva urbs Miletum et omnes incolae eius. Quam Talismanis, ut vocant, speciem esse, idem non sine ratione suspicatur, vide in hac voce, ur et infra ubi de Consecratione. Ildem porro Haererici Deum suum Abraxas vocabant, eumque modo sub Iovis, modo sub Anubis, modo sub monstri, cui gallinacei caput et serpentum pedes, effingebant, additô nomine ΑΒΠΑΞΣ, de que vide suô locô, ut et eruditum Chifletii Tractatum. Sed et infignem amethystum ex Oriente Thuanus attulit, cui ab iisdem insculpta Michaelis Archangeli figura, ad eum fere modum, quô Mercurium suum Genotiles effigiabant, cum Graecis characteribus quamplurimis; quos erudire exponit, iconemque exhiber, praedictus Sponius Itinerar. Part. 3. p. 152. et seqq. Vide quoque infra ubi de Archangelo Michasse.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”